monumenta.ch > Plinius > sectio 196

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 196
{LXXVI} abietis quae pars a terra fuit, enodis est. haec qua diximus ratione fluviata detoratur atque ita sappinus vocatur, superior pars nodosa duriorque fusterna. et in ipsis autem arboribus robustiores aquiloniae partes, et in totum deteriores ex umidis opacisque, spissiores ex apricis ac diuturnae. ideo Romae infernas abies supernati praefertur.